- ILLUSTRES
- ILLUSTRESdicti sunt apud Rom. olim Equites insigniores, quos ius laticlavi non secus, ac Senatores habuisse, ex Dione notavit Lips. ad Tac.Ita autem Dio l. 59. Cuius, cum ordo Equestris ad paucos redigeretur, primores ex omni Imperio, etiam extra Italiam, qui genere et opibus excellerent, in eum allegit, et quibusdam eorum etiam ἐςθήτι τῇ Βουλευτικᾐ, Senatoriâ veste, priusquam Magistratum ullum cepissent, uti concessit in spem dignitatis. Quod tamen non diu obtinnisse illud declarat, quod Praefecti Praetorio, qui ferme ex Equitibus legebantur, laticlavi ius non habuêre. Non solum autem Equites ipsi Illustres, sed et filii eorum idem ius habuêre: quod Ovid. testimonio confirmant Eruditi. Trist. l. 4. Eleg. X. v. 27. et seqq.Interea tacito passu labentibus annis,Liberior fratri sumpta mthique toga est:Induiturque humeris cum lato purpura clavo.Qui ubi ad aetatem Senatoriam porvenêre, si nolebant, aut non poterant in amplissimum ordinem adscribi, angustum clavum resumebant: Idem poeta, Ibid. v. 33.Curia restabat, clavi mensura coacta est,Maius erat nostris viribus illud onus.Vide Octav. Ferrat. de Re Vest. l. 3. c. 14. Postmodum sic dicebantur, qui inter Honoratos principem tenebant locum, Clarissimis et Spectabilibus digniores, ut apparet ex Nov. de appellat. et intra quae temp. ad fin. et ex l. un. C. de ratiocin. oper. publ. ut et ex ult. Cod. de Sportis etc. Unde non tributus hic dignitatis gradus, nisi Praefectis Praetorio, Praefectis Urbis, Quaestoribus, Magistris militum, Magistris officiorum, Conutibus rerum privatarum, Comitibus domesticorum, Principibus agentium in rebus etc. quod pluribus docent Brisson. Panciroll. Sirmond. et Ioh. Selden. de tit. Honor.. Atque de his interpretantur eruditi Illustrem dignitatem et Illustrem administrationem, in Constitutionibus, leg. 32. et leg. 36. C. de appellat. l. 63. et 65. de Decur. l. 10. C. nec non Illustratus dignitatem, apud Cassiod. Ep. XI. l. 6. et Illustratus gradum, in l. XI. §. sin autem utraque, C de Iud. Fuêre autem Illustrium virorum gradus, alii maiores alii minores: Namque Praefectus Praetorio maior erat Magistro officiorum, licet uterque Illustris esset, Cuiac. l. ult. de dignitat. C. l. 12. Praeterea 5. gradus Illustrium Virorum habet Novella Valentiniani tit. de Honoratis, e quibus Illustres administratores praecipui, quippe qui omnibus Illustr. vacantibus et Illustribus honorariis praeferuntur: Illustribus autem administratoribus adnumerantur Vacantes, qui non sunt otiosi, sed diguitatem aliquam ordinariam gerunt: Veluti Germanus, Magister militum vacans contra Wandalos Dux magna cum classe missus a Theodosio iam non pro vacante Illustri, sed pro administratore, habetur. Ducatus ipse ordinarius est, h. e. clarissimus vel perfectissimus. Vide Cuiac. l. 1. de primicerio et secundicerio et Notariis C. l. 10. apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. ut et supra in voce Honorarit, et infra Nobilissimus. Apud Francos quoque, stirpe primâ et secundâ Regum stante, diu haec dignitas viguit, cum Reges ipsi, et post eos Maiores domûs Viros illustres semet indigitarent, ut ex Diplomatibus eorum colligere est, apud Doublet. in Hist. Sandionys. passim. Ad quos vero hic titulus spectaverit, inclinato iam Imperio, discimus ex Speculo Saxon. l. 3. art. 58. Nullum est feudum vexilli, de quo possit Illustris vel Princeps fieri, nisi illud sibi a Rege conferatur. Feudum alii prius collatum, sequenti illustriam non tribuit dignitatem, apud C. du Fresne in Gloss. Vide quoque Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce Ι᾿λλούςτριος.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.